Stampa 

Il nostro gruppo, composto da specialisti operanti in Europa e negli USA, si è costituito attorno al progetto per l'edizione delle opere di Girolamo Cardano e promuove lo studio e la pubblicazione di testi e strumenti per la storia del Rinascimento

 

 

 

 

Quin et ego ea die qua detentus sum, hirundinis imaginem sub tegete seu nubilario canentis sigillo adieci, quod difficillimum esset insignia ob colorum varietatem referre. Accepi huirundinem multis modis convenientem moribus nostris: innoxia mortalibus, pauperum societatem non ahborret, cum mortalibus versatur perpetuo, numquam tamen familiaris, mutat regionem, idque reditque saepius, connubialis non solitaria, neque gregalis, cantu oblectat hospitem, carceris impatiens. Redeunt (soli) oculi obcaecati, et cum tantula sit, lapides perpulchros in ventre gerit, gaudet mirum in modum aëris elementis, et calore. Artificiosa in condendo nidum, ut soli Alcyoni hac in parte inter aves cedat, alba sub ventre intus deforis nigra, remeat ad hospitium quasi grata et memor, nulla avis etiam carnivora eam persequitur, nulla illam volatu vincit, aut aequat
(H. Cardanus, De vita propria, XXXIII)